라틴어 문장 검색

ubi cum deserta omnia repperisset, dilabentibus et qui simul erant, zona se aureorum plena circumdedit confugitque in cellulam ianitoris, religato pro foribus cane lectoque et culcita obiectis.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Vitellius, 16장 1:5)
- nomine Christianae praetermissa domum suarum cura et proprii oculi trabe neglecta in alieno festucam quaerunt.
(히에로니무스, 편지들, Ad Asellam 4:9)
Neque in illos tantum, sed et in nos ipsos severi iudices fuimus volentesque festucam de oculo alterius tollere nostram prius trabem eiecimus.
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 17:5)
Tacerem, si me remorderet conscientia, et in aliis meum crimen non reprehenderem nec per trabem oculi mei alterius festucam viderem.
(히에로니무스, 편지들, An Matrem et Filiam In Gallia Commorantes 4:21)
ergo duos post si libuit menses neglectum adhibere clientem, tertia ne vacuo cessaret culcita lecto,
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura V10)
Relata ad se magnitudine aeris alieni, quam quidam eques Romanus dum vixit excedentem ducenties celaverat, culcitam emi cubicularem in eius auctione sibi iussit, et praeceptum mirantibus hanc rationem reddidit:
(Macrobii Saturnalia, Liber II, IV. 17:1)
Habenda est ad somnum culcita in qua ille, cum tantum deberet, dormire potuit.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, IV. 17:2)
Nulla tegit fractos - nec inanis - culcita lectos, Putris et abrupta fascia reste iacet.
(마르티알리스, 에피그램집, 5권, LXII3)
Lydia tam laxa est, equitis quam culus aheni, Quam celer arguto qui sonat aere trochus, Quam rota transmisso totiens inpacta petauro, Quam vetus a crassa calceus udus aqua, Quam quae rara vagos expectant retia turdos, Quam Pompeiano vela negata noto, Quam quae de pthisico lapsa est armilla cinaedo, Culcita Leuconico quam viduata suo, Quam veteres bracae Brittonis pauperis, et quam Turpe Ravennatis guttur onocrotali.
(마르티알리스, 에피그램집, 11권, XXI1)
Leuconicis agedum tumeat tibi culcita lanis Constringatque tuos purpura pexa toros, Dormiat et tecum, modo qui dum Caecuba miscet Convivas roseo torserat ore puer:
(마르티알리스, 에피그램집, 11권, LVI4)
Dum poscor crepitu digitorum et verna moratur, O quotiens paelex culcita facta mea est!
(마르티알리스, 에피그램집, 14권, CXIX Matella fictilis1)
Fraudata tumeat fragilis tibi culcita mula.
(마르티알리스, 에피그램집, 14권, CLXII Faenum1)
nam Silius culcitas non habet.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 50 10:3)
conlocemus in culcita plumea, psaltriam adducamus, demus hedycrum, incendamus scutellam, dulciculae potionis aliquid videamus et cibi?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 46:5)
hic hic quod quaerimus, hic est, non in festuca, lictor quam iactat ineptus.
(페르시우스, 풍자, satire 5117)

SEARCH

MENU NAVIGATION